11.27.2
quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior. sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet. dilexi te quo die cognovi meque a te diligi iudicavi. tuus deinde discessus isque diuturnus ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari ; tuum tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in Gallia. quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. multa praetereo quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt ; graviora enim consecuta
sunt.
11.27.3
et initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum. primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum
me putas consili, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. nec vero sum oblitus litterarum tuarum quas ad me misisti, cum Caesari obviam
venisses in agro, ut arbitror, Trebulano.
11.27.4
secutum illud
tempus est, cum me ad Pompeium proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna. quod officium tuum, quod studium vel in absentem me vel in praesentis meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi te amiciorem iudicaverunt? veni Brundisium. oblitumne me
putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu?